# De Civitate Dei 13.1.12

Augustine, De Civitate Dei, Book 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/13.1.12

Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus "ante mortem", priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille testatus est, et: Illis atque illis illud atque illud moriens dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse, quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte ? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Vnde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit uerbum praeteriti temporis "ortus est"; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum, responderi adsolet "mortuus est", u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemptoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque complexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem atque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
