# De Civitate Dei 13.1.13-14

Augustine, De Civitate Dei, 13.1.13 to 13.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/13.1.13

[XII] Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda] ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini s non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et.a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa complexa est. [XIII] Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Vnde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis prima comperta sunt, pudenda texerunt; quae prius eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam poenam inoboedientiae suae. Iam quippe anima libertate in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes originem mortis et in membris nostris uitiataque natura contentionem eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
