Latin
13.1.27 to 13.1.28
Augustine, De Civitate Dei 13.1.27-28
Not analysed yet
[XXII] Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo uel senectute inueterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia deuitetur; quoniam certo et omni modo inuiolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi uelint, possibilitate, non necessitate uescantur. Quod angeli quoque uisibiliter et tractabiliter adparentes, non quia indigebant, sed quia uolebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt (neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt), quamuis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia uesci uiderentur. Vnde est quod ait angelus in libro Tobiae: Videbatis me manducare, sed uisu uestro uidebatis; id est necessitate reficiendi corporis, sicut uos facitis, me cibum sumere putabatis. Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso Saluatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen uera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur. Vnde et spiritalia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu uiuificante subsistent. [XXIII] Nam sicut ista, quae habent animam uiuentem, nondum spiritum uiuificantem, animalia dicuntur corpora, nec tamen animae sunt, sed corpora: ita illa spiritalia uocantur corpora; absit tamen ut spiritus ea credamus futura, sed corpora carnis habitura substantiam, sed nullam tarditatem corruptionemque carnalem spiritu uiuificante passura. Tunc iam non terrenus, sed caelestis homo erit; non quia corpus, quod de terra factum est, non ipsum erit; sed quia dono caelesti iam tale erit, ut etiam caelo incolendo non amissa natura, sed mutata qualitate conueniat. Primus autem homo de terra terrenus in animam uiuentem factus est, non in spiritum uiuificantem, quod ei post oboedientiae meritum seruabatur. Ideo corpus eius, quod cibo ac potu egebat, ne fame adficeretur ac siti, et non inmortalitate illa absoluta atque indissolubili, sed ligno uitae a mortis necessitate prohibebatur atque in iuuentutis flore tenebatur, non spiritale, sed animale fuisse non dubium est, nequaquam tamen moriturum, nisi in Dei praedicentis minantisque sententiam delinquendo conruisset et alimentis quidem etiam extra paradisum non negatis, a ligno tamen uitae prohibitus traditus esset tempori uetustatique finiendus, in ea dumtaxat uita, quam in corpore licet animali, donec spiritale oboedientiae merito fieret, posset in paradiso nisi peccasset habere perpetuam. Quapropter etiamsi mortem istam manifestam, qua fit animae a corpore separatio, intellegamus simul significatam in eo quod Deus dixerat: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini: non ideo debet absurdum uideri, quia non eo prorsus die a corpore sunt soluti, quo cibum interdictum mortiferumque sumpserunt. Eo quippe die mutata in deterius uitiataque natura atque a ligno uitae separatione iustissima mortis in eis etiam corporalis necessitas facta est, cum qua nos necessitate nati sumus. Propter quod apostolus non ait: Corpus quidem moriturum est propter peccatum; sed ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Deinde subiunxit: Si autem spiritus eius, quo suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis: qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. Tunc ergo erit corpus in spiritum uiuificantem, quod nunc est in animam uiuentem; et tamen mortuum dicit apostolus, quia iam moriendi necessitate constrictum est. Tunc autem <ita> erat in animam uiuentem, quamuis non in spiritum uiuificantem, ut tamen mortuum dici non recte posset, quia nisi perpetratione peccati necessitatem moriendi habere non posset. Cum uero Deus et dicendo: Adam, ubi es? mortem significauerit animae, quae facta est illo deserente, et dicendo: Terra es et in terram ibis mortem significauerit corporis, quae illi fit anima discedente: propterea de morte secunda nihil dixisse credendus est, quia occultam esse uoluit propter dispensationem testamenti noui, ubi secunda mors apertissime declaratur; ut prius ista mors prima, quae communis est omnibus, proderetur ex illo uenisse peccato, quod in uno commune factum est omnibus; mors uero secunda non utique communis est omnibus propter eos, qui secundum propositum uocati sunt, quos ante praesciuit et praedestinauit, sicut ait apostolus, conformes imagines filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos a secunda morte per Mediatorem Dei gratia liberauit.