Latin
Book 13
Augustine, De Civitate Dei 13.1.31
Not analysed yet
[XXIV] Vnde et illud parum considerate quibusdam uisum est, in eo quod legitur: Inspirauit Deus in faciem eius spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuentem, non tunc animam primo homini datam, sed eam, quae iam inerat, Spiritu sancto uiuificatam. Mouet enim eos, quod Dominus Iesus, postea quam resurrexit a mortuis, insufflauit dicens discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Vnde tale aliquid factum existimant, quale tunc factum est, quasi et hic secutus euangelista dixerit: Et facti sunt in animam uiuentem. Quod quidem si dictum esset, hoc intellegeremus, quod animarum quaedam uita sit Spiritus Dei, sine quo animae rationales mortuae deputandae sunt, quamuis earum praesentia uiuere corpora uideantur. Sed non ita factum, quando est conditus homo, satis ipsa libri uerba testantur, quae ita se habent: Et formauit Deus hominem puluerem de terra. Quod quidam planius interpretandum putantes dixerunt: Et finxit Deus hominem de limo terrae, quoniam superius dictum fuerat: Fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. . ut ex hoc limus intellegendus uideretur, umore scilicet terraque concretus. Vbi enim hoc dictum est, continuo sequitur: Et formauit Deus hominem puluerem de terra, sicut Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura ipsa conuersa est. Siue autem formauit siue finxit quis dicere uoluerit, quod Graece dicitur *e)/plasen, ad rem nihil interest; magis tamen proprie dicitur finxit. Sed ambiguitas uisa est deuitanda eis, qui formauit dicere maluerunt, eo quod in Latina lingua illud magis obtinuit consuetudo, ut hi dicantur fingere, qui aliquid mendacio simulante componunt. Hunc igitur formatum hominem de terrae puluere siue limo (erat enim puluis umectus) hunc, inquam, ut expressius dicam, sicut scriptura locuta est, puluerem de terra animale corpus factum esse docet apostolus, cum animam accepit: "Et factus est iste homo in animam uiuentem", id est, formatus iste puluis factus est in animam uiuentem.