# De Civitate Dei 14.1.1-2

Augustine, De Civitate Dei, Book 14, lines 14.1.1-14.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.1

[I] Diximus iam superioribus libris ad humanum genus non solum naturae similitudine sociandum, uerum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis uinculo conligandum ex homine uno Deum uoluisse homines instituere, neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, altera ex illo, id inoboedientia meruissent, a quibus aQmissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut, cum tot tantaeque gentes per tenarum orbem diuersis ritibus moribusque uiuentes multiplici linguarum armorum uestium sint uarietate distinctae, non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis existerent, quas ciuitates duas secundum scripturas nostras merito appellare possemus. Vna quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum uiuere in sui cuiusqm generis pace uolentium et, cum id quod expetunt adsequuntur, in sui cuiusque generis pace uiuentium.
[II] Prius ergo uidendum est, quid sit secundum carnem, quid secundum spiritum uiuere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, uel non recolens uel minus aduertens quem ad modum scripturae sanctae loquantur, potest putare philosophos quidem Epicureos secundum carnem uiuere, qma summum bonum hominis in corporis uoluptate posuerunt, et si qui alii sunt, qui quoque modo corporis honum summum bonum esse hominis opinati sunt, et eorum omne uulgus, qui non aliquo dogmate uel eo modo philosophantur, sed procliues ad libidinem nisi ex uoluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt; Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum uiuere, quia et hominis animus quid est nisi spiritus? Sed sicut loquitur scriptura diuina, secundum carnem uiuere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat non solum corpus terreni atque mortalis animantis (ueluti cum dicit: Non omnis caro eadem caro. alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia uolucrum, alia piscium), sed et aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos uarios locutionis modos saepe etiam ipsum hominem, id est naturam hominis, carnem nuncupat, modo locutionis a parte totum, quale est: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quid enim uoluit intellegi nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificatur, et ad Galatas: Scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis. Secundum hoc intellegitur: Et Vcrbum caro factum est, id est homo; quod non recte accipientes quidam putauerunt Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae uerba in euangelio leguntur dicentis: Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum, cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum carne nominata intellegitur homo, sicuti ea sunt quae supra commemorauimus.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
