# De Civitate Dei 14.1.21

Augustine, De Civitate Dei, Book 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.21

[VIII] Quas enim Graeci appellant *eu)paqei/as, Latine autem Cicero constantias nominauit, Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate uoluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel dolore, quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negauerunt esse posse aliquid in animo sapientis. Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio deuitat malum, quod debet sapiens deuitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. Sic ergo illi loquuntur, ut uelle gaudere cauere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones. Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur *eu)pa/qeiai; istae autem quattuor *pa/qh. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inueni quod ait propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus; tamquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est. Item illud in euangelio: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis, ita dictum uidetur, tamquam nemo possit aliquid male uel turpiter uelle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt: "Quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona." Cauendum enim putauerunt, ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praecept existimet impleturum. Sed in Graeco euangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur "bona", sed: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, haec et uos facite illis; credo propterea, quia in eo quod dixit uultis, iam uoluit intellegi "bona". Non enim ait "cupitis".

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
