# De Civitate Dei 14.1.22-28

Augustine, De Civitate Dei, Book 14, lines 14.1.22-14.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.22

Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest inuenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex euangelio commemorauimus. Quis enim nescit impios exultare laetitia? et tamen: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Vnde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? Item quis negauerit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se inuicem turpitudine inlicitae uoluptatis oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque praeceptum est: Quaecumque uultis ut faciant uobis homines, eadem et uos facite illis. Et hoc unde, nisi quia hoc loco mUdo quodam proprio uoluntas posita est, quae in malo accipi non potest? Locutione uero usitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: Noli uelle mentiri omne mendacium, nisi esset et uoluntas mala, a cuius prauitate illa distinguitur, quam praedicauerunt angeli dicentes: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. Nam ex abundanti additum est "bonae", si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi Ouia ita malignitas gaudet? Et apud auctores saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: "Cupio, patres conscripti, me esse clementem." Quia id uerbum in bono posuit, quis tam peruerse doctus existat, qui non eum "Cupio", sed "Volo" potius dicere debuisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine:
Nihil uolo aliud, inquit, nisi Philumenam. Quam uoluntatem fuisse libidinem responsio, quae. ibi serui eius sanioris inducitur, satis indicat. Ait namque domino suo:
Quanto satius est,
Te id dare operam, qui istum amorem ex animo
amoueas tuo,
Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua? Gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est uersus, ubi has quattuor perturbationes summa breuitate complexus est:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
