# De Civitate Dei 14.1.29-32

Augustine, De Civitate Dei, Book 14, lines 14.1.29-14.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.29

Dixit etiam idem auctor:
Mala mentis gaudia.
Proinde uolunt cauent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu peruersa uoluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum. Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccauerint, esse non potest. Ita enim dicit: Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristauit uos; nunc gaudeo, non quoa contristali estis, sed quia contristati eslis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari, quantam perfecit in uobis industriam. Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc uideri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus uideretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante fleuisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.
[IX] Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus adtinet, iam respondimus in nono huius operis libro, ostendentes eos non tam de rebus, quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. Apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum Deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent. Metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeter nam; dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo, qui scriptus est: Absorta est mors in uictoriam. Item metuunt peccare, cupiunt perseuerare; dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. Vt enim metuant peccare, audiunt: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ut cupiant perseuerare, audiunt quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit; ut doleant in peccatis, audiunt: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis, audiunt: Hilarem datorem diligit Deus. Item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temptari, cupiunt temptari; dolent in temptationibus, gaudent in temptationibus. Vt enim metuant temptari, audiunt: Si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. ut autem cupiant temptari, audiunt quendam uirum fortem ciuitatis Dei dicentem: Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos et cor meum; ut doleant in temptationibus, uident Petrum flentem; ut gaudeant in temptationibus, audiunt Iacobum dicentem: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temptationes uarias incideritis.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
