Latin
Book 14
Augustine, De Civitate Dei 14.1.36
Not analysed yet
Timor namque ille, de quo dicit apostolus lohannes: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate, non est eius generis timor, cuius ille, quo timebat apostolus Paulus, ne Corinthii serpentina seducerentur astutia; hunc enim timorem habet caritas, immo non habet nisi caritas; sed illius generis est timor qui non est in caritate, de quo ipse apostolus Paulus ait: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore. Timor uero ille castus permanens in saeculum saeculi, si erit et in futuro saeculo, <nam quo alio modo potest intellegi permanere in saeculum saeculi Pn non est timor exterrens a malo quod accidere potest, sed tenens in bono quod amitti non potest. Vbi enim boni adepti amor inmutabilis est, profecto, si dici potest, mali cauendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea uoluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, et non sollicitudine infirmitatis, ne forte peccemus, sed tranquillitate caritatis cauere peccatum. Aut si nullius omnino generis timor esse poterit in illa certissima securitate perpetuorum feliciumque gaudiorum, sic est dictum: Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi, quem ad modum dictum est: Patientia pauperum non peribit in aeternum. Neque enim aeterna erit ipsa patientia, quae necessaria non est, nisi ubi toleranda sunt mala; sed aeternum erit, quo per patientiam peruenitur. Ita fortasse timor castus in saeculum sa eculi dictus est permanere, quia id permanebit, quo timor ipse perducit. Quae cum ita sint, quoniam recta uita ducenda est, qua perueniendum sit ad beatam, omnes affectus istos uita recta rectos habet, peruersa peruersos. Beata uero eademque aeterna amorem habebit et gaudium non solum rectum, uerum etiam certum; timorem autem ac dolorem nullum. Vnde iam apparet utcumque, quales esse debeant in hac peregrinatione ciues ciuitatis Dei, uiuentes secundum spiritum, non secundum carnem, hoc est secundum Deum, non secundum hominem, et quales in illa, quo tendunt, inmortalitate futuri sint. Ciuitas porro, id est societas, impiorum non secundum Deum, sed secundum hominem uiuentium et in ipso cultu falsae contemptuque uerae diuinitatis doctrinas hominum daemonumue sectantium his affectibus prauis tamquam morbis et perturbationibus quatitur. Et si quos ciues habet, qui moderari talibus motibus et eos quasi temperare uideantur, sic impietate superbi et elati sunt, ut hoc ipso sint in eis maiores tumores, quo minores dolores. Et si nonnmii tanto inmaniore, quanto rariore uanitate hoc in se ipsis adamauerint, ut nullo prorsus erigantur et excitentur, nullo flectantur atque inclinentur affectu: humanitatem totam potius amittunt, quam ueram adsequuntur tranquillitatem. Non enim quia durum aliquid, ideo rectum, aut quia stupidum est, ideo sanum.