Latin
Book 14
Augustine, De Civitate Dei 14.1.38
Not analysed yet
[XI] Sed quia Deus cuncta praesciuit et ideo quoque hominem peccaturum ignorare non potuit: secundum id, quod praesciuit atque disposuit, ciuitatem sanctam debemus adserere, non secundum illud, quod in nostram cognitionem peruenire non potuit, quia in Dei dispositione non fuit. Neque enim homo peccato suo diuinum potuit perturbare consilium, quasi Deum quod statuerat mutare conpulerit; cum Deus praesciendo utrumque praeuenerit, id est, et homo, quem bonum ipse creauit, quam malus esset futurus, et quid boni etiam sic de illo esset ipse facturus. Deus enim etsi dicitur statuta mutare <unde tropica locutione in scripturis etiam paenituisse legitur Deumn, iuxta id dicitur, quod homo sperauerat uel naturalium causarum ordo gestabat, non iuxta id, quod se Omnipotens facturum esse praesciuerat. Fecit itaque Deus, sicut scriptum est, hominem rectum ac per hoc uoluntatis bonae. Non enim rectus esset bonam non habens uoluntatem. Bona igitur uoluntas opus est Dei; cum ea quippe ab illo factus est homo. Mala uero uoluntas prima, quoniam omnia opera mala praecessit in homine, defectus potius fuit quidam ab opere Dei ad sua opera quam opus ullum, et ideo mala opera, quia secundum se, non secundum Deum; ut eorum operum tamquam fructuum malorum uoluntas ipsa esset uelut arbor mala aut ipse homo in quantum malae uoluntatis. Porro mala uoluntas quamuis non sit secundum naturam, sed contra naturam, quia uitium est, tamen eius naturae est, cuius est uitium, quod nisi in natura non potest esse: sed in ea, quam creauit ex nihilo, non quam genuit Creator de semet ipso, sicut genuit Verbum, per quod facta sunt omnia; quia, etsi de terrae puluere Deus finxit hominem, eadem terra omnisque terrena materies omnino de nihilo est, animamque de nihilo factam dedit corpori, cum factus est homo. Vsque adeo autem mala uincuntur a bonis, ut, quamuis sinantur esse ad demonstrandum quam possit et ipsis bene uti iustitia prouidentissima Creatoris, bona tamen sine malis esse possint, sicut Deus ipse uerus et summus, sicut omnis super istum caliginosum aerem caelestis inuisibilis uisibilisque creatura; mala uero sine bonis esse non possint, quoniam naturae, in quibus sunt, in quantum naturae sunt, utique bonae sunt. Detrahitur porro malum non aliqua natura, quae accesserat, uel ulla eius parte sublata, sed ea, quae uitiata ac deprauata fuerat, sanata atque correcta. Arbitrium igitur uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. Tale datum est a Deo; quod amissum proprio uitio, nisi a quo dari potuit, reddi non potest. Vnde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Id ipsum est autem, ac si diceret: "Si uos Filius saluos fecerit, tunc uere salui eritis." Inde quippe liberator, unde saluator.