# De Civitate Dei 14.1.40-41

Augustine, De Civitate Dei, Book 14, lines 14.1.40-14.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.40

[XII] Si quem uero mouet, cur aliis peccatis sic natura non mutetur humana, quem ad modum illa duorum primorum hominum praeuaricatione mutata est, ut tantae corruptioni, quantam uidemus atque sentimus, et per hanc subiaceret et morti ac tot et tantis tamque inter se contrariis perturbaretur et fluctuaret affectibus, qualis in paradiso ante peccatum, licet in corpore animali esset, utique non fuit - si quis hoc mouetur, ut dixi, non ideo debet existimare leue ac paruum illud fuisse commissum, quia in esca factum est, non quidem mala nec noxia, nisi quia prohibita; neque enim quicquam mali Deus in illo tantae felicitatis loco crearet atque plantaret. Sed oboedientia commendata est in praecepto, quae uirtus in creatura rationali mater quodam modo est omnium custosque uirtutum; quando quidem ita facta est, ut ei subditam esse sit utile; perniciosum autem suam, non eius a quo creata est facere uoluntatem. Hoc itaque de uno cibi genere non edendo, ubi aliorum tanta copia subiacebat, tam leue praeceptum ad obseruandum, tam breue ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis postea subsecutum est, tanto maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore posset obseruantia custodiri.
[XIII] In occulto autem mali esse coeperunt, ut in apertam inoboeffientiam laberentur. Non enim ad malum opus perueniretur, nisi praecessisset uoluntas mala. Porro malae uoluntatis initium quae potuit esse nisi superbia? Initium enim omnis peccati superbia est. Quid est autem superbia nisi peruersae celsitudinis appetitus? Peruersa enim est celsitudo deserto eo, cui debet animus inhaerere, principio sibi quodam modo fieri atque esse principium. Hoc fit, cum sibi nimis placet. Sibi uero ita placet, cum ab illo bono inmutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. Spontaneus est autem iste defectus, quoniam, si uoluntas in amore superioris inmutabilis boni, a quo inlustrabatur ut uideret et accendebatOr ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum auerteretur et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut uel illa crederet uerum dixisse serpentem, uel ille Dei mandato uxoris praeponeret uoluntatem putaretque se uenialiter transgressorem esse praecepti, si uitae suae sociam non desereret etiam in societate peccati. Non ergo malum opus factum est, id est illa transgressio, ut cibo prohibito uescerentur, nisi ab eis qui iam mali erant. Neque enim fieret ille fructus malus nisi ab arbore mala. Vt autem esset arbor mala, contra naturam factum est, quia nisi uitio uoluntatis, quod contra naturam est, non utique fieret. Sed uitio deprauari nisi ex nihilo facta natura non posset. Ac per hoc ut natura sit, ex eo habet quod a Deo facta est; ut autem ab eo quod est deficiat, ex hoc quod de nihilo facta est. Nec sic defecit homo, ut omnino nihil esset, sed ut inclinatus ad se ipsum minus esset, quam erat, cum ei qui summe est inhaerebat. Relicto itaque Deo esse in semet ipso, hoc est sibi placere, non iam nihil esse est, sed nihilo propinquare. Vnde superbi secundum scripturas sanctas alio nomine appellantur sibi placentes. Bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum faciat cor. Hoc quidem quasi contrarium uidetur, ut elatio sit deorsum et humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo; et ideo exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in uitio est, eo ipso respuit subiectionem et cadit ab illo, quo non est quicquam superius, et ex hoc erit inferius et fit quod scriptum est: Deiecisti eos, cum extollerentur. Non enim ait: "Cum elati fuissent", ut prius extollerentur et postea deicerentur; sed cum extollerentur, tunc deiecti sunt. Ipsum quippe extolli iam deici est. Quapropter quod nunc in ciuitate Dei et ciuitati Dei in hoc peregrinantis aeculo maxime commendatur humilitas et in eius rege, qui est Christus, maxime praedicatur contrariumque huic uirtuti elationis uitium in eius aduersario, qui est diabolus, maxime dominari sacris litteris edocetur: profecto ista est magna differentia, qua ciuitas, unde loquimur, utraque dis cernitur, una scilicet societas piorum hominum, altera impiorum, singula quaeque cum angelis ad se pertinentibus, in quibus praecessit hac amor Dei, hac amor sui.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
