# De Civitate Dei 14.1.48-49

Augustine, De Civitate Dei, Book 14, lines 14.1.48-14.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/14.1.48

[XVIII] Opus uero ipsum, quod libidine tali peragitur, non solum in quibusque stupris, ubi latebrae ad subterfugienda humana iudicia requiruntur, uerum etiam in usu scortorum, quam terrena ciuitas licitam turpitudinem fecit, quamuis id agatur, quod eius ciuitatis nulla lex uindicat, deuitat tamen publicum etiam permissa atque inpunita libido conspectum, et uerecundia naturali habent prouisum lupanaria ipsa secretum faciliusque potuit inpudicitia non habere uincla prohibitionis, quam inpudentia remouere latibula illius foeditatis. Sed hanc etiam ipsi turpes turpitudinem uocant, cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Quid? concubitus coniugalis, qui secundum matrimonialium praescripta tabularum procreandorum fit causa liberorum, nonne et ipse quamquam sit licitus et honestus, remotum ab arbitris cubile conquirit? Nonne omnes famulos atque ipsos etiam paranymphos et quoscumque ingredi quaelibet necessitudo permiserat, ante mittit foras, quam uel blandiri coniux coniugi incipiat? Et quoniam, sicut ait etiam quidam "Romani maximus auctor eloquii", omnia recte facta in luce se conlocari uolunt, id est appetunt sciri: hoc recte factum sic appetit sciri, ut tamen erubescat uideri. Quis enim nescit, ut filii procreentur, quid inter se coniuges agant? quando quidem ut id agatur, tanta celebritate ducuntur uxores; et tamen cum agitur, unde filii nascantur, nec ipsi filii, si qui inde iam nati sunt, testes fieri permittuntur. Sic enim hoc recte factum ad sui notitiam lucem appetit animorum, ut tamen refugiat oculorum. Vnde hoc, nisi quia sic geritur quod deceat ex natura, ut etiam quod pudeat comitetur ex poena?
[XIX] Hinc est quod et illi philosophi, qui ueritati proprius accesserunt, iram atque libidinem uitiosas animi partes esse confessi sunt, eo quod turbide atque inordinate mouerentur ad ea etiam, quae sapientia perpetrari uetat, ac per hoc opus habere moderatrice mente atque ratione. Quam partem animi tertiam uelut in arce quadam ad istas regendas perhibent conlocatam, ut illa imperante, istis seruientibus possit in homine iustitia ex omni animi parte seruari. Hae igitur partes, quas et in homine sapiente ac temperante fatentur esse uitiosas, ut eas ab his rebus, ad quas iniuste mouentur, mens conpescendo et cohibendo refrenet ac reuocet atque ad ea permittat, quae sapientiae lege concessa sunt (sicut iram ad exerendam iustam cohercitionem, sicut libidinem ad propagandae prolis officium) - hae, inquam, partes in paradiso ante peccatum uitiosae non erant. Non enim contra rectam uoluntatem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eas rationis tamquam frenis regentibus abstinere. Nam quod nunc ita mouentur et ab eis, qui temperanter et iuste et pie uiuunt, alias facilius, alias difficibus, tamen cohibendo et repugnando modificantur, non est utique sanitas ex natura, sed languor ex culpa. Quod autem irae opera aliarumque affectionum in quibusque dictis atque factis non sic abscondit uerecundia, ut opera libidinis, quae fiunt genitalibus membris, quid causae est, nisi quia in ceteris membra corporis non ipsae affectiones, sed, cum eis consenserit, uoluntas mouet, quae in usu eorum omnino dominatur? Nam quisquis uerbum emittit iratus uel etiam quemquam percutit, non posset hoc facere, nisi lingua et manus iubente quodam modo uoluntate mouerentur; quae membra, etiam cum ira nulla est, mouentur eadem uoluntate. At uero genitales corporis partes ita libido suo iuri quodam modo mancipauit, ut moueri non ualeant, si ipsa defuerit et nisi ipsa uel ultro uel excitata surrexerit. Hoc est quod pudet, hoc est quod intuentium oculos erubescendo deuitat; magisque fert homo spectantium multitudinem, quando iniuste irascitur homini, quam uel unius aspectum, et quando iuste miscetur uxori.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
