Latin
Book 14
Augustine, De Civitate Dei 14.1.50
Not analysed yet
[XX] Hoc illi canini philosophi, hoc est Cynici, non uiderunt, proferentes contra humanam uerecundiam quid aliud quam caninam, hoc est inmundam inpudentemque sententiam? ut scilicet, quoniam iustum est quod fit in uxore, palam ndn pudeat id agere nec in uico aut platea qualibet coniugalem concubitum deuitare. Vicit tamen pudor naturalis opinionem huius erroris. Nam etsi perhibent, hoc aliquando gloriabundum fecisse Diogenem, ita putantem sectam suam nobiliorem futuram, si in hominum memoria insignior eius inpudentia figeretur, postea tamen a Cynicis fieri cessatum est, plusque ualuit pudor, ut erubescerent homines hominibus, quam error, ut homines canibus esse similes affectarent. Vnde et illum uel illos, qui hoc fecisse referuntur, potius arbitror concumbentium motus dedisse oculis hominum nescientium quid sub pallio gereretur, quam humano premente conspectu potuisse illam peragi uoluptatem. Ibi enim philosophi non erubescebant uideri se uelle concumbere, ubi libido ipsa erubesceret surgere. Et nunc uidemus adhuc esse philosophos Cynicos; hi enim sunt, qui non solum amiciuntur pallio, uermm etiam clauam ferunt; nemo tamen eorum audet hoc facere, quod si aliqui ausi essent, ut non dicam ictibus lapidantium, certe conspuentium saliuis obruerentur. Pudet igitur huius libidinis humanam sine ulla dubitatione naturam, et merito pudet. In eius quippe inoboedientia, quae genitalia corporis membra solis suis motibus subdidit et potestati uoluntatis eripuit, satis ostenditur, quid sit hominis illi primae inoboedientiae retributum; quod in ea parte maxime oportuit apparere, qua generatur ipsa natura, quae illo primo et magno in deterius est mutata peccato; a cuius nexu nullus eruitur, nisi id, quod cum omnes in uno essent, in communem perniciem perpetratum est et Dei iustitia uindicatum, Dei gratia in singmis expietur. [XXI] Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: Crescite et multiplicamini et replete terram. Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum ea "natma non inpudens amissa potestate, cui comus ex omni parte seruiebat, sensit adtendit, erubuit operuit. Illa uero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et implerent terram, quamuis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii, non ad poenam pertinere peccati. Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libiffinem, de qua uidemus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas diuinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii uero quamuis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: Crescite et multiplicamini, non secundum carnalem fecunditatem uolunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: Multiplicabis me in anima mea in uirtute, ut id, quod in genesi sequitur: Et implete terram et dominamini eius, terram intellegant carnem, quam praesentia sua implet anima eiusque maxime dominatur, cum in uirtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa uelata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est. Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.