Latin
Book 15
Augustine, De Civitate Dei 15.1.10
Not analysed yet
Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: Quiesce, inquit; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cuius igitur, nisi peccati? Dixerat enim: Peccasti, tum deinde addidit: Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intellegi ad ipsum hominem conuersionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut, ubi ait: Ad te enim conuersio eius, non subaudiatur "erit", sed "sit"; praecipientis uidelicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed paenitendo subiecerit; alioquin et illi seruiet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intellegatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit apostolus: Caro concupiscit aduersus spiritum, in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur "erit", id est: Ad te enim conuersio eius erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat apostolus, ubi dicit: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (quam partem animi etiam philosophi dicunt esse uitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare eamque ab inlicitis operibus ratione cohibere); -cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo: Nec exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, ad mentem domita et uicta conuertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et, quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit; manus ab scelere contine, non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conuersio eius, dum non adiuuatur relaxando, sed quiescendo frenatur; et tu dominaberis illius, ut, cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et beneuolentis adsuescat etiam intrinsecus non moueri. Dictum est tale aliquid in eodem diuino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante atque iudicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset et: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios, deinde addidit: Et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina; ubi intellegendum est uirum ad regendam uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit. Sananda sunt enim haec sicut nostra, non sicut aliena damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. Inualescente quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor ciuitatis. Quo modo autem significauerit etiam Iudaeos, a quibus Christus occisus est pastor ouium hominum, quem pastor ouium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc aduersus Faustum Manichaeum dixisse me recolo.