# De Civitate Dei 15.1.43

Augustine, De Civitate Dei, Book 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/15.1.43

Verum hoc mouet quosdam, quod ex illis, qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus, quas amauerunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi uero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoraui, non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis quod a Gothis factum est adpropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodam modo giganteo longe ceteris praemineret? Ad quam uisendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes eius nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos uidere consueuimus. Potuerunt igitur gigantes nasci, et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem uiuentium, miscerentur; filii scilicet Seth filiis Cain. Nam et canonica scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cuius uerba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis; uidentes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum uiginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi; illi erant gigantes a saeculo homines nominati. Haec libri uerba diuini satis indicant iam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe scripturae huius est, etiam speciosos corpore bonos uocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus et post illud. Quod autem ait: Et generabant sibi, satis ostendit, quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est non dominante libidine coeundi, sed seruiente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed ciues ciuitatis Dei, quibus adnuntiarent tamquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam, similes illius, qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et sperauit inuocare nomen Domini Dei; in qua spe essent cum suis posteris coheredes aeternorum bonorum et sub Deo patre fratres filiorum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
