# De Civitate Dei 15.1.9

Augustine, De Civitate Dei, Book 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/15.1.9

[VII] Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? Nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis impleuit? Nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo adtestante uisibili, et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona: contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain: Quare tristis factus es et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? Quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius. In hac admonitione uel monitu, quem Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae quae offeruntur uel qui offert et cui offertur uel hi, quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur, ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum offertur, quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, siue cum offertur, quod nusquam et num quam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea, quae offert Deo, siue eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. Sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: Non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? Quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta: datur intellegi propterea Deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt, qui non Dei, sed suam sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est terrenae proprium ciuitatis, Deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo; mali autem contra, ut fruantur mundo, uti uolunt Deo; qui tamen eum uel esse uel res humanas curare iam credidit. Sunt enim multo deteriores, qui ne hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est et concidit facies eius. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogauit dicens: Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri inuidebat, Deus uidebat et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. Sed rationem reddens Deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater inmerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius adprobaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
