# De Civitate Dei 16.1.19-20

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.19 to 16.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.19

[X] Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium genuisset quantoque uixisset. Vbi certe agnoscendum est, quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram esse diuisam nisi diuergitate linguarum? Omissis igitur ceteris filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos perueniretur ad Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, quingentos annos et genuit filios et filias et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abrabam, et quot annos postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, unde tanta spatia terrarum atque regnorum repleri potuerint de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum, unde Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit. Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto diluuio usque ad Abrabam colligamus et praeter illa, in quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque tangamus. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque <annorum>, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta, genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat, quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
