# De Civitate Dei 16.1.27-28

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.27 to 16.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.27

[XIV] Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari ad Abraham factae promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam non legitur quoto anno uitae suae in Charran uenerit; et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione contexitur. Iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam usque ad Noe et inde usque ad Abrabam, sine numero annorum uitae suae neminem continet. [XV] Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham, deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, et abiit cum eo Luth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Quo modo potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat, procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius de Thara id quod incohatum fuerat compleretur: Et dixit, inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, ex illo computarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus sit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
