# De Civitate Dei 16.1.3-4

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.3 to 16.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.3

Sed malus frater in filio suo, hoc est, in opere suo, puer, id est seruus est fratrum bonorum, cum ad exercitationem patientiae uel ad prouectum sapientiae scienter utantur malis boni. Sunt enim teste apostolo, qui Christum adnuntiant non caste; sed siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. Ipse quippe plantauit uineam, de qua dicit propheta: Vinea Domini Sabaoth domus Israel est, et bibit de uino eius (siue ille calix hic intellegatur, de quo dicit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et: Pater, si fieri potest, transeat calix iste, quo suam sine dubio significat passionem; siue, quia uinum fructus est uineae, hoc potius illo significatum est, quod ex ipsa uinea, hoc est ex genere Israelitarum, carnem pro nobis et sanguinem, ut pati posset, adsumpsit), et inebriatus est, id est passus est, et nudatus est: ibi namque nudata est, id est apparuit, eius infirmitas, de qua dicit apostolus: Etsi crucifixus est ex infirmitate. Vnde idem dicit: Infirmum Dei fortius est hominibus, et stultum Dei sapientius est hominibus. Quod uero cum dictum esset: Et nudatus est, addidit scriptura: In domo sua, eleganter ostendit, quod a suae carnis gente et domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis, fuerat crucem mortemque passurus. Hanc passionem Christi foris in sono tantum uocis reprobi adnuntiant; non enim quod adnuntiant intellegunt. Probi autem in interiore homine habent tam grande mysterium atque honorant intus in corde infirmum et stultum Dei, quia fortius et sapientius est hominibus. Huius rei figura est, quod Cham exiens hoc nuntiauit foris; Sem uero et Iapheth, ut hoc uelarent, id est honorarent, ingressi sunt, hoc est interius id egerunt. Haec scripturae secreta diuinae indagamus, ut possumus, alius alio magis minusue congruenter, uerum tamen fideliter certum tenentes non ea sine aliqua praefiguratione futurorum gesta atque conscripta neque nisi ad Christum et eius ecclesiam, quae ciuitas Dei est, esse referenda; cuius ab initio generis humani non defuit praedicatio, quam per omnia uidemus impleri. Benedictis igitur duobus filiis Noe atque uno in medio eorum maledicto deinceps usque ad Abraham de iustorum aliquorum, qui pie Deum colerent, commemoratione silentium est per annos amplius quam mille. Nec eos defuisse crediderim, sed si omnes commemorarentur, nimis longum fieret, et esset haec historica magis diligentia quam prophetica prouidentia. Illa itaque exequitur litterarum sacrarum scriptor istarum uel potius per eum Dei Spiritus, quibus non solum narrentur praeterita, uerum etiam praenuntientur futura, quae tamen pertinent ad ciuitatem Dei; quia et de hominibus, qui non sunt ciues eius, quidquid hic dicitur, ad hoc dicitur, ut illa ex comparatione contraria uel proficiat uel emineat. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis atque huius modi uasis musicis aptantur ad cantum; sed ut aptari possint, insunt et cetera in compagibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his conectuntur. Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant quae significant et quodam modo religentur.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
