Latin
16.1.32 to 16.1.34
Augustine, De Civitate Dei 16.1.32-34
Not analysed yet
[XVIII] Egressus ergo Abrabam de Charra septuagensimo quinto anno aetatis suae, centensimo autem quadragensimo et quinto patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit Dominus Abrae, et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est, in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim semine terra illa possessa est. [XIX] Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus est inde et habitauit in heremo atque inde ire in Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Vbi uxorem suam dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate, cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam, si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis temptaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique factum est, quod de Domino praesumpsit Abraham. Nam Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter adflictus marito reddidit. Vbi absit ut credamus alieno concubitu fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem facere adflictionibus magnis non fuisse permissum. [XX] Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, tunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrabae uerba ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra ante te est? Discede a me; si tu in sinistram, ego in dextram: uel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minor eligat.