# De Civitate Dei 16.1.36-37

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.36 to 16.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.36

[XXII] Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant, multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum, impleturque illud, quod longe post hoc factum per prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus, quae illis umbris praenotabantur. [XXIII] Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret ualde multam, ille de posteritate sollicitus quandam Eliezer uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed stellae caeli; ubi mihi magis uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures uidet. Vnde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrabae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
