Latin
Book 16
Augustine, De Civitate Dei 16.1.40
Not analysed yet
Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, apertissime prophetatum est; non quod in eadem seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti anno, non quia ibi omnes acti sunt, sed quia ibi completi sunt: ita et hic propterea interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in eadem adflictione completus est, non quia ibi uniuersus peractus est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc tempore computentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius iam diximus, ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a Deo post quadringentos triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti quadringenti et triginta <anni> quadringenti poterant nuncupari, quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata et dicta sunt Abrahae, uel qu ando Isaac natus est centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere.