# De Civitate Dei 16.1.41-42

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.41 to 16.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.41

Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt per media diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum, id est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii dirimens carnales per ignem saluandos et in igne damnandos. Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod diuidit inter Aegyptum et Palae stinam, ubi est ciuitas Rhinocorura. [XXV] Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrabae. Vsus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potius obediens coniugi, quae suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret sum, et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugi pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem illius impleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit. O uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
