# De Civitate Dei 16.1.43

Augustine, De Civitate Dei, Book 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.43

[XXVI] Post haec natus est Ismael ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum suum adoptare uoluisset, Deo dicente: Non erit heres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit ei Dominus et dixit illi; Ego sum Deus, place in conspectu meo et esto sine querella, et ponam testamentum meum inter me et inter te et implebo te ualde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te; et augeam te ualde ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt; et statuam testamentum meum inter me et <inter> te et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan in pussessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conseruabis, tu et semen tuum post te in progenies suas. Et hoc est testamentum, quod conseruabis inter me et uos et inter semen tuum post te in generationes suas: Circumcidetur uestrum omne masculinum,, et circumcidemini carnem praeputii uestri, et erit in signo testamenti inter me et uos. Et puer octo dierum circumcidetur, uestrum omne masculinum in progenies uestras. Vernaculus et empticius ab omni filio alieno, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur uernaculus domus tuae et empticius. Et erit testamentum meum in carne uestra in testamento aeterno. Et qui non fuerit circumcisus masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii sui octaua die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur <filius>, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus et semini eius post illum. De Ismael autem ecce exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, et dabo illum in magnam gentem. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
