# De Civitate Dei 16.1.44

Augustine, De Civitate Dei, Book 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.44

Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et empticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum octauus dies, qui hebdomade completa, hoc est post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum annos habenti nascetur <filius> et si Sarra annorum nonaginta pariet, non,sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem uero mouet quod dictum est: Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, quo modo accipiatur impletum siue adhuc expectetur implendum, cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant *ai)w/nion, quod a saeculo deriuatum est; *ai)w\n quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut breui etiam tempore transeant; *ai)w/nion autem quod dicitur, aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
