Latin
16.1.51 to 16.1.52
Augustine, De Civitate Dei 16.1.51-52
Not analysed yet
Sed diuina per angelum uerba potius audiamus. Ait quippe scriptura: Et extendit Abraham manum suam sumere machaeram, ut occideret filium suum. Et uocauit illum angelus Domini de caelo et dixit: Abraham! Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Non inicias manum tuam super puerum, neque facias illi quicquam; nunc enim sciui quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Nunc sciui dictum est "nunc sciri feci"; neque enim hoc nondum sciebat Deus. Deinde ariete illo immolato pro Isaac filio suo uocauit, ut legitur, Abraham nomen loci illius: Dominus uidit; ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit. Sicut dictum est: Nunc sciui, pro eo quod est nunc sciri feci: ita hic Dominus uidit, pro eo quod est Dominus apparuit, hoc est uideri se fecit. Et uocauit angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens: Per me ipsum iuraui, dicit Dominus, propter quod fecisti uerbum hoc et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli et tamquam harenam, quae iuxta labium maris. Et hereditate possidebit semen tuum ciuitates aduersariorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obaudisti uocem meam. Hoc modo est illa de uocatione gentium in semine Abrahae post holocaustum, quo significatus est Christus, etiam iuratione Dei firmata promissio. Saepe enim promiserat, sed numquam iurauerat. Quid est autem Dei ueri ueracisque iuratio nisi promissi confirmatio et infidelium quaedam increpatio? Post haec Sarra mortua est, centensimo uicensimo septimo anno uitae suae, centensimo autem et tricensimo septimo uiri sui. Decem quippe annis eam praecedebat aetate; sicut ipse, quando sibi ex illa promissus est filius, ait: Si mihi annorum centum nascetur <filius>, et si Sarra annorum nonaginta pariet. Tunc emit agrum Abraham, in quo sepeliuit uxorem. Tunc ergo secundum narrationem Stephani in terra illa est conlocatus, quoniam coepit ibi esse possessor; post mortem scilicet patris sui, qui colligitur ante biennium fuisse defunctus.