Latin
16.1.55 to 16.1.56
Augustine, De Civitate Dei 16.1.55-56
Not analysed yet
[XXXV] Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae ciuitatis Dei procurrant tempora, uideamus. A primo igitur anno uitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi. Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogauit accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior seruiet minori. Quod Paulus apostolus magnum uult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat. Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis multa iam diximus. Quod autem dictum est: Maior seruiet minori, nemo fere nostrorum aliter intellexit, quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo seruiturum. Et re uera quamuis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau uocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc uideri possit impletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: Populus populum superabit et maior seruiet minori, conuenientius creditur. Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis euidenter impletur? [XXXVI] Accepit etiam Isaac tale oraculum, quale aliquotiens pater eius acceperat. De quo oraculo sic scriptum est: Facta est autem fames super terram praeter famem, quae prius facta est in tempore Abrahae. Abiit autem Isaac ad Abimelech regem Philistinorum in Gerara. Apparuit autem illi Dominus et dixit: Noli descendere in Aegyptum; habita autem in terra, quam tibi dixero, et incole in terra hac; et ero tecum et benedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo omnem terram hanc, et statuam iuramentum meum, quod iuraui Abrahae patri tuo; et multiplicabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo semini tuo omnem terram hanc, et benedicentur in semine toto omnes gentes terrae, pro eo quod obaudiuit Abraham pater tuus uocem meam et custodiuit praecepta mea et mandata mea et iustificationes meas et legitima mea. Iste patriarcha nec uxorem habuit aliam nec aliquam concubinam, sed posteritate duorum geminorum ex uno concubitu procreatorum contentus fuit. (Timuit sane etiam ipse periculum de pulchritudine coniugis, cum habitaret inter alienos, fecitque quod pater, ut eam sororem diceret, taceret uxorem; erat enim ei propinqua et paterno et materno sanguine; sed etiam ipsa ab alienis, cognito quod uxor esset, mansit intacta.) Nec ideo tamen istum patri eius praeferre debemus, quia iste nullam feminam praeter unam coniugem nouerat. Erant enim procul dubio paternae fidei et oboedientiae merita potiora, in tantum, ut propter illum dicat