# De Civitate Dei 16.1.61-62

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.61 to 16.1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.61

Perrexit ergo Iacob in Mesopotamiam, ut inde acciperet uxorem. Vnde autem illi acciderit quattuor habere feminas, de quibus duodecim filios et unam filiam procreauit, cum earum nullam concupisset inlicite, indicat scriptura diuina. Ad unam quippe accipiendam uenerat; sed cum illi altera <pro altera> supposita fuisset, nec ipsam dimisit, qua nesciens usus fuerat in nocte, ne ludibrio eam uideretur habuisse, et eo tempore, quando multiplicandae posteritatis causa plures uxores lex nulla prohibebat, accepit etiam illam, cui uni iam futuri coniugii fidem fecerat. Quae cum esset sterilis, ancillam suam, de qua filios ipsa susciperet, marito dedit; quod etiam maior soror eius, quamuis peperisset, imitata, quoniam multiplicare prolem cupiebat, effecit. Nullam Iacob legitur petisse praeter unam, nec usus plurimis nisi gignendae prolis officio, coniugali iure seruato, ut neque hoc faceret, nisi uxores eius id fieri flagitassent, quae corporis uiri sui habebant legitimam potestatem. Genuit ergo duodecim filios et unam filiam ex quattuor mulieribus. Deinde ingressus est in Aegyptum per filium suum Ioseph, qui uenditus ab inuidentibus fratribus eo perductus fuit atque ibidem sublimatus. [XXXIX] Iacob autem etiam Israel, sicut paulo ante dixi, uocabatur, quod nomen magis populus ex illo procreatus obtinuit. Hoc autem nomen illi ab angelo inpositum est, qui cum illo fuerat in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi euidentissime gerens. Nam quod ei praeualuit Iacob, utique uolenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi uisi sunt ei praeualere Iudaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo, quem superauerat, impetrauit; ac sic huius nominis inpositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel "uidens Deum", quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus ueluti praeualenti latitudinem femoris eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Iacob et benedictus et claudus; benedictus in eis, qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo generis multitudo est. Plures quippe sunt in ea stirpe, de quibus prophetice praedictum est: Et claudicauerunt a semitis suis.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
