# De Civitate Dei 16.1.67-68

Augustine, De Civitate Dei, 16.1.67 to 16.1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/16.1.67

Defuncto Moyse populum rexit Iesus Naue et in terram promissionis introduxit eamque populo diuisit. Ab his duobus mirabilibus ducibus bella etiam prosperrime ac mirabiliter gesta sunt, Deo contestante non tam propter merita Hebraei populi quam propter peccata earum, quae debellabantur, gentium illas eius prouenisse uictorias. Post istos duces iudices fuerunt, iam in terra promissionis populo conlocato, ut inciperet interim reddi Abrahae prima promissio de gente una, id est Hebraea, et terra Chanaan, nondum de omnibus gentibus et toto orbe terrarum; quod Christi aduentus in carne et non ueteris legis obseruationes, sed euangelii fides fuerat impletura. Cuius rei praefiguratio facta est, quod non Moyses, qui legem populo acceperat in monte Sina, sed Iesus, cui etiam nomen Deo praecipiente mutatum fuerat ut Iesus uocaretur, populum in terram promissionis induxit. Temporibus autem iudicum, sicut se habebant et peccata populi et misericordia Dei, alternauerunt prospera et aduersa bellorum. Inde uentum est ad regum tempora, quorum primus regnauit Saul; cui reprobato et bellica clade prostrato eiusque stirpe reiecta, ne inde reges orerentur, Dauid successit in regnum, cuius maxime Christus dictus est filius. In quo articulus quidam factus est et exordium quodam modo iuuentutis populi Dei; cuius generis quaedam uelut adulescentia ducebatur ab ipso Abraham usque ad hunc Dauid. Neque enim frustra Matthaeus euangelista sic generationes commemorauit, ut hoc primum interuallum quattuordecim generationibus commendaret, ab Abraham scilicet usque ad Dauid. Ab adulescentia quippe incipit homo posse generare; propterea generationum ex Abraham sumpsit exordium; qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit. Ante hunc ergo uelut pueritia fuit huius generis populi Dei a Noe usque ad ipsum Abraham; et ideo in lingua inuenta est, id est Hebraea. A pueritia namque homo incipit loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest. Quam profecto aetatem primam demergit obliuio, sicut aetas prima generis humani est deleta diluuio. Quotus enim quisque est, qui suam recordetur infantiam? Quam ob rem in isto procursu ciuitatis Dei, sicut superior unam eandemque primam, ita duas aetates secundam et tertiam liber iste contineat, in qua tertia propter uaccam trimam, capram trimam, arietem trimum et inpositum est legis iugum et apparuit abundantia peccatorum et regni terreni surrexit exordium, ubi non defuerunt spiritales, quorum in turture et columba figuratum est sacramentum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
