Latin
Book 17
Augustine, De Civitate Dei 17.1.11
Not analysed yet
Ac per hoc non glorietur prudens in sua prudentia, et non glorietur potens in sua potentia, et non glorietur diues in diuitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Non parua ex parte intellegit et scit Dominum, qui intellegit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intellegat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem iudicium et iustitiam, qui recte uiuit. Recte autem uiuit, qui obtemperat praecipienti Deo; et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, caritas est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Porro ista caritas, sicut Iohannes apostolus testatur, ex Deo est. Facere igitur iudicium et iustitiam ex Deo est. Sed quid est: In medio terrae? Neque enim non debent facere iudicium et iustitiam qui habitant in extremis terrae. Quis hoc dixerit? Cur ergo additum est: In medio terrae? Quod non si adderetur et tantummodo diceretur: Facere iudicium et iustitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem uitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus iudicium iustitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic diuinum euadi posse iudicium: in medio terrae mihi uidetur dictum "cum quisque uiuit in corpore". In hac quippe uita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est iudicium atque iustitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipit quisque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. Per corpus quippe ibi dixit apostolus per tempus, quo uixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit,cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intellegi potest etiam illud, quod in psalmo legitur: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae; ut Dominus Iesus accipiatur Deus noster, qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est et terreno habitauit in corpore.