# De Civitate Dei 17.1.12

Augustine, De Civitate Dei, Book 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/17.1.12

Deinde postea quam prophetatum est in his uerbis Annae, quo modo gloriari debeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter retributionem, quae in die iudicii futura est: Dominus ascendit, inquit, in caelos et tonuit; ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in caelum Dominus Christus, et inde uenturus est ad uiuos et mortuos iudicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Per nubes ergo suas tonuit, quas sancto Spiritu cum ascendisset impleuit. De quibus ancillae Hierusalem, hoc est ingratae uineae, comminatus est apud Esaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem. Sic autem dictum est: Ipse iudicabit extrema terrae, ac si diceretur: "Etiam extrema terrae." Non enim alias partes non iudicabit, qui omnes homines procul dubio iudicabit. Sed melius intelleguntur extrema terrae extrema hominis; quoniam non iudicabuntur, quae in melius uel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inuentus fuerit, qui iudicabitur. Propter quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qui ergo perseueranter facit iudicium et iustitiam in medio terrae, non damnabitur, cum iudicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, uirtutem regibus nostris; ut non eos iudicando condemnet. Dat eis uirtutem, qua carnem sicut reges regant et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, uincant. Et exaltabit cornum christi sui. Quo modo Christus exaltabit cornum christi sui? De quo enim supra dictum est: Dominus ascendit in caelos, et intellectus est Dominus Christus: ipse, sicut hic dicitur, exaltabitt cornum christi sui. Quis ergo est christus Christi? An cornum exaltabit uniuscuiusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio huius hymni ait: Exaltatum est cornum meum in Deo meo? Omnes quippe unctos eius chrismate recte christos possumus dicere; quod tamen totum cum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetauit, Samuelis mater, sancti uiri multumque laudati; in quo quidem tunc figurata est mutatio ueteris sacerdotii et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut nouum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
