Latin
17.1.13 to 17.1.14
Augustine, De Civitate Dei 17.1.13-14
Not analysed yet
[V] Sed hoc euidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cuius quidem nomen tacetur, sed intellegitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et uenit homo Dei ad Heli et dixit: Haec dicit Dominus: Reuelatus reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi,ut ascenderent ad altare meum et incenderent incensum et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia, quae sunt ignis filiorum Israel, in escam. Et ut quid respexisti in incensum meum et in sacrificium meum inpudenti oculo et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui spernit me, spernetur. Ecce dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius; et omnis qui superauerit domus tuae, decident in gladio uirorum. Et hoc tibi signum, quod ueni et super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees: una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia, quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superauerit in domo tua, ueniet adorare ei obolo argenti dicens: lacta me in unam panem sacerdotii tui manducare panem. Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii ueteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa. (Quamquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut seruiret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cuius progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae per Christum Iesum futura fuerat adumbrata est, et ad uetus testamentum proprie, figurate uero pertinebat ad nouum prophetia facti etiam ipsa, non uerbi, id scilicet facto significans, quod uerbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam.) Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante Dauid, et alii deinceps, antequam tempus ueniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non uideat esse completa? Quando quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium et ideo nec ullus sacerdos remansit Iudaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi: Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo, et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris eius, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cuius progenie ceteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Reuelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti serui in domo Pharao, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit huius in illa Aegyptia seruitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De huius ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes; quod iam uidemus impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur et uidere nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies ueniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et uirum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi eius et defluat anima eius. Ecce dies, qui praenuntiati sunt, iam uenerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron; et quicumque ex eius genere est homo, cum uidet sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi eius et defluit anima eius tabe maeroris.