Latin
17.1.19 to 17.1.20
Augustine, De Civitate Dei 17.1.19-20
Not analysed yet
[VII] Rursus peccauit Saul per inoboedientiam, et rursus Samuel in uerbo Domini ait illi: Quia spreuisti uerbum Domini, spreuit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur. Saul et ueniam precaretur rogaretque Samuelem, ut reuerteretur cum illo ad placandum Deum: Non reuertar, inquit, tecum; quia spreuisti uerbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et conuertit Samuel faciem suam, ut abiret; et tenuit Saul pinnulam diploidis eius et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie et dabit proximo tuo bono super te, et diuidetur Israel in duo; et non conuertetur neque paenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut paeniteat eum; ipse minatur, et non permanet. Iste, cui dicitur: Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnauit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse Dauid, et audiuit hoc primo tempore regni sui; ut intellegamus ideo dictum, quia nullus de stirpe eius fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem Dauid, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. Non autem habet scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inuentum in Graecis: Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua; ut hoc intellegatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro per nouum testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur: Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem id refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod uero additum est: bono super te, potest quidem intellegi "meliori te"; nam et quidam sic sunt interpretati; sed melius sic accipitur bono super te, ut, quia ille bonus est, ideo sit super te, iuxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis; in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus; quamuis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum; nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conuersione eius magnificantes Deum.