# De Civitate Dei 17.1.23

Augustine, De Civitate Dei, Book 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/17.1.23

[VIII] Iam nunc uideo esse monstrandum, quid ipsi Dauid, qui Sauli successit in regnum, cuius mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam diuinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi Dauid multa prospera prouenissent, cogitauit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio eius postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est uerbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Vbi cum dixisset Deus, quod non ab ipso Dauid sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ouili ouium, ut esses in ducem super populum meum super Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminaui omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum, qui sunt super terram; et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui iudices super populum meum Israel; et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de uentre tuo, et praeparabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si uenerit iniquitas eius, redarguam illum in uirga uirorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoueam ab eo, sicut amoui, a quibus amoui a facie mea; et fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me, et thronus eius erit erectus usque in aeternum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
