Latin
Book 17
Augustine, De Civitate Dei 17.1.24
Not analysed yet
Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Adtendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniam Salomon templum illud nobilissimum struxit, et non adtendit: Fidelis erit domus eius et regnum eius usque in aeternum coram me. Adtendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eandem idolatriam seductum atque deiectum; et non audeat existimare Deum uel hoc promisisse mendaciter uel talem Salomonem domumque eius futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, iam uideremus ista compleri, ne uane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Iudaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi Dauid promissum legunt, intellegunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta iam manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificauit et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine) et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Vnde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans quodam modo in eo figuram deliniat futurorum. Nam praeter libros diuinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagensimus primus titulo nominis eius inscriptus est; in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei conuenire non possunt, Domino autem Christo apertissima perspicuitate conueniunt, ut euidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa ueritas praesentata. Notum est enim, quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, quod in Christo uidemus inpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Iohanne eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, uerum etiam Dominum appellauerunt.