# De Civitate Dei 17.1.31-32

Augustine, De Civitate Dei, 17.1.31 to 17.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/17.1.31

[XV] Nunc iam expectari a me uideo, ut hoc loco libri huius aperiam quid in psalmis Dauid de Domino Iesu Christo uel eius ecclesia prophetauerit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut uidetur ipsa expectatio postulare (quamuis iam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere uitandae prolixitatis causa prohibeor; uereor autem ne, cum aliqua elegero, multis, qui ea nouerunt, uidear magis necessaria praeterisse; deinde (quia testimonium, quod profertur, de contextione totius psalmi debet habere suffragium, ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem, quam uolumus, tamquam uersiculos decerpere uideamur, uelut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diuersa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus; quod quanti operis sit et aliorum et nostra uolumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui uoluerit et potuerit; inueniet quot et quanta rex Dauid idemque propheta de Christo et eius ecclesia prophetauerit, de rege scilicet et ciuitate quam condidit. [XVI] Quamlibet enim de quacumque re propriae sint atque manifeste propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur; quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio estant exponenda, quae in eis minus intelleguntur; quale illud est in eodem psalmorum libro: Eructuauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladio tuo circa femur, potentissime specie tua et pulchritudine tua, et intende, prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae, potentissime, (populi sub te cadent) in corda inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus te delectauerunt filiae regum in honore tuo. Quis non hic Christum, quem praedicamus et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat, cum audiat Deum, cuius sedes est in saecula saeculorum, et unctum a Deo, utique sicut unguit Deus, non uisibili, sed spiritalli atque intellegibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione uel tam surdus aduersus eius famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione appellatum esse non nouerit? Agnito autem rege Christo, iam cetera, quae hic tropice dicta sunt, quo modo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine, quis gladius eius, fquae sagittae, et cetera isto modo non proprie, sed tropice posita iam subditus ei, qui regnat propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam, inquirat ex otio.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
