# De Civitate Dei 17.1.33

Augustine, De Civitate Dei, Book 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/17.1.33

Deinde aspiciat eius ecclesiam tanto uiro suo spiritali conubio et diuino amore coniunctam, de qua dicitur in his quae sequuntur. Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi. Adferentur in laetitia et exultatione; adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat atque describi; coniugem uidelicet illius, cui dictum est: Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum; uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniquitatem. propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis; Christum utique prae Christianis. Hi sunt enim participes eius, ex quorum in omnibus gentibus unitate atque concordia fit ista regina, sicut in alio psalmo de illa dicitur: Ciuitas regis magni. Ipsa est Sion spiritaliter; quod nomen Latine interpretatum speculatio est; speculatur enim futuri saeculi magnum bonum, quoniam illuc dirigitur eius intentio. Ipsa est et Hierusalem eodem modo spiritaliter, unde multa iam diximus. Eius inimica est ciuitas diaboli Babylon, quae confusio interpretatur; ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur et a pessimo rege ad optimum regem, id est a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Cuius ciuitatis impiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide; inimici etiam ipsi magni huius regis eiusque reginae. Ad ipsos enim ueniens et ab eis Christus occisus magis aliorum factus est, quos non uidit in carne. Vnde per cuiusdam psalmi prophetiam dicit ipse rex noster: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obaudiuit mihi. Populus ergo iste gentium, quem non cognouit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi adnuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur: In obauditu auris obaudiuit mihi, quia fides ex auditu est - iste, inquam, populus additus ueris et carne et fide Israelitis ciuitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat uirgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, adsumpsit. De qua ciuitate psalmus alius ait: Mater Sion, dicet homo, et homo natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Quis est iste Altissimus nisi Deus? Ac per hoc Christus Deus, antequam in illa ciuitate per Mariam fieret homo, ipse in patriarchis et prophetis fundauit eam. Cum igitur huic reginae ciuitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod iam uidemus impletum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram (ex filiis quippe eius per omnem terram sunt praepositi et patres eius, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam confessionem laudis aeternae in saeculum saeculi): procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intellegatur, debet his rebus manifestissimis conuenire.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
