Latin
Book 17
Augustine, De Civitate Dei 17.1.38
Not analysed yet
[XX] Regnauit ergo Dauid in terrena Hierusalem, filius caelestis Hierusalem, diuino multum testimonio praedicatus, quia et delicta eius tanta pietate superata sunt per saluberrimam paenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quonam tecta sunt peccata. Post hunc regnauit eidem populo uniuerso Salomon filius eius, qui, ut supra dictum est, patre suo uiuo coepit regnare. Hic bonis initiis malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic offuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam: Prouerbia, ecclesiastes et canticum canticorum. Alii uero duo, quorum unus sapientia, alter ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo; non autem esse ipsius non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem maxime occidentalis antiquitus recepit ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores eius commemorantur dicentes: Circumueniamus iustum, quia insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Grauis est nobis etiam ad uidendum, quoniam dissimilis est aliis uita illius et inmutatae uiae eius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis; praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, et temptemus quae euentura sunt illi, et sciemus quae erunt nouissima illius. Si enim est iustus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. Morte turpissima condemnemus illum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia ipsorum. In ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et inmitte timorem tuum super omnes gentes. extolle manum tuam super gentes alienas et uideant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, et agnoscant te secundum quod et nos agnouimus te, quia non est Deus praeter te, Domine. Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Iesum Christum uidemus impletam. Sed aduersus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Iudaeorum.