Latin
Book 18, lines 18.1.1-18.1.2
Augustine, De Civitate Dei 18.1.1-2
Not analysed yet
[I] De ciuitatum duarum, quarum Dei una, saeculi huius est altera, in qua est, quantum ad hominum genus pertinet, etiam ista peregrina, exortu et procursu et debitis finibus me scripturum esse promisi, cum prius inimicos ciuitatis Dei, qui conditori eius Christo deos suos praeferunt et liuore sibi perniciosissimo atrociter inuident Christianis, quantum me adiuuaret eius gratia, refellissem, quod uoluminibus decem prioribus feci. De hac uero mea, quam modo commemoraui, tripertita promissione decimum sequentibus quattuor libris ambarum est digestus exortus, deinde procursus ab homine primo usque ad diluuium libro uno, qui est huius operis quintus decimus, atque inde usque ad Abraham rursus ambae, sicut in temporibus, ita et in nostris litteris cucurrerunt. Sed a patre Abraham usque ad regum tempus Israelitarum, ubi sextum decimum uolumen absoluimus, et inde usque ad ipsius in carne Saluatoris aduentum, quo usque septimus decimus liber tenditur, sola uidetur in meo stilo cucurrisse Dei ciuitas; cum in hoc saeculo non sola cucurrerit, sed ambae utique in genere humano, sicut ab initio, simul suo procursu tempora uariauerint. Verum hoc ideo feci, ut prius, ex quo apertiores Dei promissiones esse coeperunt, usque ad eius ex uirgine natiuitatem, in quo fuerant quae primo promittebantur implenda, sine interpellatione a contrario alterius ciuitatis ista, quae Dei est, procurrens distinctius appareret; quamuis usque ad reuelationem testamenti noui non in lumine, sed in umbra cucurrerit. Nunc ergo, quod intermiseram, uideo esse faciendum, ut ex Abrahae temporibus quo modo etiam illa cucurrerit, quantum satis uidetur, adtingam, ut ambae inter se possint consideratione legentium comparari.
[II] Societas igitur usquequaque mortalium diffusa per terras et in locorum quantislibet diuersitatibus unius tamen eiusdemque naturae quadam communione deuincta utilitates et cupiditates suas quibusque sectantibus, dum id quod appetitur aut nemini aut non omnibus sufficit, quia non est id ipsum, aduersus se ipsam plerumque diuiditur, et pars partem, quae praeualet, opprimit. Victrici enim uicta succumbit, dominationi scilicet uel etiam libertati qualemcumque pacem praeferens ac salutem, ita ut magnae fuerint admirationi, qui perire quam seruire maluerunt. Nam in omnibus fere gentibus quodam modo uox naturae ista personuit, ut subiugari uictoribus mallent, quibus contigit uinci, quam bellica omnifariam uastatione deleri. Hinc factum est, ut non sine Dei prouidentia, in cuius potestate est, ut quisque bello <aut> subiugetur aut subiuget, quidam essent regnis praediti, quidam regnantibus subditi. Sed inter plurima regna terrarum, in quae terrenae utilitatis uel cupiditatis est diuisa societas (quam ciuitatem mundi huius uniuersali uocabulo nuncupamus), duo regna cernimus longe ceteris prouenisse clariora, Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quo modo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit; denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterosque reges uelut adpendices istorum dixerim.