# De Civitate Dei 18.1.3

Augustine, De Civitate Dei, Book 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/18.1.3

Ninus ergo iam secundus rex erat Assyriorum, qui patri suo Belo successerat, regni illius primo regi, quando in terra Chaldaeorum natus est Abraham. Erat etiam tempore illo regnum Sicyoniorum admodum paruum, a quo ille undecumque doctissimus Marcus Varro scribens de gente populi Romani, uelut antiquo tempore, exorsus est. Ab his enim Sicyoniorum regibus ad Athenienses peruenit, a quibus ad Latinos, inde Romanos. Sed ante conditam Romam in comparatione regni Assyriorum perexigua ista memorantur; quamuis Athenienses in Graecia plurimum claruisse fateatur etiam Sallustius Romanus historicus; plus tamen fama quam re ipsa. Nam loquens de illis: "Atheniensium, inquit, res gestae, sicuti ego existimo, satis amplae magnificaeque fuere; uerum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia prouenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maximis celebrantur. Ita eorum qui fecere uirtus tanta habetur, quantum eam uerbis potuere extollere praeclara ingenia." Accedit huic ciuitati non parua etiam ex litteris et philosophis gloria, quod ibi potissimum talia studia uiguerunt. Nam quantum adtinet ad imperium, nullum maius primis temporibus quam Assyriorum fuit, nec tam longe lateque diffusum, quippe ubi Ninus rex, Beli filius, uniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem uero dimidia reperitur, usque ad Libyae fines subegisse traditur. Solis quippe Indis in partibus Orientis non dominabatur, quos tamen eo defuncto Samiramis uxor eius est adgressa bellando. Ita factum est, ut, quicumque in illis terris populi siue reges erant, Assyriorum regno dicionique parerent et quidquid imperaretur efficerent. Abraham igitur in eo regno apud Chaldaeos Nini temporibus natus est. Sed quoniam res Graecae multo sunt nobis quam Assyriae notiores, et per Graecos ad Latinos ac deinde ad Romanos, qui etiam ipsi Latini sunt, temporum seriem deduxerunt qui gentem populi Romani in originis eius antiquitate rimati sunt: ob hoc debemus, ubi opus est, Assyrios nominare reges, ut appareat quem ad modum Babylonia, quasi prima Roma, cum peregrina in hoc mundo Dei ciuitate procurrat; res autem, quas propter comparationem ciuitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, huic operi oportet inserere, magis ex Graecis et Latinis, ubi et ipsa Roma quasi secunda Babylonia est, debemus adsumere.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
