Latin
Book 18, lines 18.1.5-18.1.62
Augustine, De Civitate Dei 18.1.5-62
Not analysed yet
Iudicii signum tellus sudore madescet.
E caelo rex adueniet per saecla futurus,
Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.
Vnde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis aeui iam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,
Cum iacet incultus densis in uepribus orbis.
Reicient simulacra uiri, cunctam quoque gazam,
Exuret terras ignis pontumque polumque
Inquirens, taetri portas effringet Auerni.
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeterna flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Tunc erit et luctus, stridebunt dentibus omnes.
Eripitur solis iubar et chorus interit astris.
Voluetur caelum, lunaris splendor obibit;
Deiciet colles, ualles extollet ab imo.
Non erit in rebus hominum sublime uel altum.
Iam aequantur campis montes et caerula ponti
Omnia cessabunt, tellus confracta peribit:
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
Sed tuba tum sonitum tristem demittet ab alto
Orbe, gemens facinus miserum uariosque labores,
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Et coram hic Domino reges sistentur ad unum.
Reccidet e caelo ignisque et sulphuris amnis. In his Latinis uersibus de Graeco utcumque translatis ibi non potuit ille sensus occurrere, qui fit, cum litterae, quae sunt in eorum capitibus, conectuntur, ubi Y littera in Graeco posita est, quia non potuerunt Latina uerba inueniri, quae ab eadem littera inciperent et sententiae conuenirent. Hi autem sunt uersus tres, quintus et octauus decimus et nonus decimus. Denique si litteras quae sunt in capitibus omnium uersuum conectentes horum trium quae scriptae sunt non legamus, sed pro eis Y litteram, tamquam in eisdem locis ipsa sit posita, recordemur, exprimitur in quinque uerbis: Iesus Christus Dei filius saluator; sed cum Graece hoc dicitur, non Latine. Et sunt uersus uiginti et septem, qui numerus quadratum ternarium solidum reddit. Tria enim ter ducta fiunt nouem; et ipsa nouem si ter ducantur, ut ex lato in altum figura consurgat, ad uiginti septem perueniunt. Horum autem Graecorum quinque uerborum, quae sunt Iesous Chreistos Theou vios soter ,quod est Latine Iesus Christus Dei filius saluator, si primas litteras iungas, erit ixous ,id est piscis, in quo nomine mystice intellegitur Christus, eo quod in huius mortalitatis abysso uelut in aquarum profunditate uiuus, hoc est sine peccato, esse potuerit.