Latin
Book 18, lines 18.1.70-18.1.71
Augustine, De Civitate Dei 18.1.70-71
Not analysed yet
Iam uero de ecclesia, quod sequitur, audiamus. Laetare, inquit, sterilis, quae non paris; erumpe et exclama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magos quam eius, quae habet uirum. Dilata locum tabernaculi tui et aulaearum tuarum; fige, noli parcere, prolonga funiculos tuos et palos tuos conforta, adhuc in dextram et sinistram partem extende. Et semen tuum hereditabit gentes, et ciuitates desertas inhabitabis. Ne timeas, quoniam confusa es, neque reuerearis, quia exprobrata es; quoniam confusionem aeternam obliuisceris et opprobrium uiduitatis tuae non eris memor. Quoniam Dominus faciens te, Dominus Sabaoth nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel uniuersae terrae uocabitur; et cetera. Verum ista sint satis; et in eis sunt exponenda nonnulla; sed sufficere arbitror quae ita sunt aperta, ut etiam inimici intellegere cogantur inuiti.
[XXX] Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: Erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini, paratus super uertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis uiam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et uerbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum. Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: Et tu, inquit, Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius conuertentur ad filios Israel. Et stabit et uidebit et pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae.