Latin
Book 18, lines 18.1.79-18.1.80
Augustine, De Civitate Dei 18.1.79-80
Not analysed yet
[XLIX] In hoc ergo saeculo maligno, in his diebus malis, ubi per humilitatem praesentem futuram comparat ecclesia celsitudinem et timorum stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, temptationum periculis eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi miscentur bonis et utrique tamquam in sagenam euangelicam colliguntur et in hoc mundo tamquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad litus, ubi mali segregentur a bonis et in bonis tamquam in templo suo sit Deus omnia in omnibus. Proinde uocem nunc agnoscimus eius impleri, qui loquebatur in psalmo atque dicebat: Adnuntiaui et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris sui Iohannis, deinde per os proprium adnuntiauit et locutus est dicens: Agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum. Elegit discipulos, quos et apostolos nominauit, humiliter natos, inhonoratos, inlitteratos, ut, quidquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens bene et suae passionis impleret dispositum et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per eius oportebat praesentiam corporalem, sancto euangelio passus est, mortuus est, resurrexit, passione ostendens quid sustinere pro ueritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus, excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remissionem fusus est peccatorum. Conuersatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis atque ipsis uidentibus ascendit in caelum et post dies decem misit promissum Spiritum sanctum; cuius uenientis in eos qui crediderant tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum linguis omnium gentium loqueretur; ita significans unitatem catholicae ecclesiae per omnes gentes futuram ac sic linguis omnibus locuturam.
[L] Deinde secundum illam prophetiam: Ex Sion lex prodiet et uerbum Domini ex Hierusalem, et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et ubi rursus eis de aduentu eius nouissimo requirentibus respondit atque ait: Non est uestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate,. sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae, primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus euangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptauerat uerbo et accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem uiderant et audierant, uerum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et uarios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe euangelium, contestante Deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore uenerarentur sanguinem martyrum. quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus uastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei ueri fuerant antea persecuti.