# De Civitate Dei 18.1.8-10

Augustine, De Civitate Dei, Book 18, lines 18.1.8-18.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/18.1.8

[VI] Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argiuorum, mortuus est in Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cuius nomine et Argi et ex hoc Argiui appellati sunt; superioribus autem regibus nondum uel locus uel gens habebat hoc nomen. Hoc regnante apud Argiuos et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios uero adhuc manente Baleo mortuus est Iacob in Aegypto annorum centum quadraginta septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Ioseph benedixisset Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Iudae: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium. Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis honoratus. qui honor eo regnante ante illum delatus est homini priuato et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boues iunxerit.
[VII] Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia inuidebatur incrementis eius erantque suspecta: quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen diuinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis seruitutis. In Assyria uero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.
[VIII] Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus et Sicyoniis duodecimus Orthopolis et Criasus quintus Argiuis, natus est in Aegypto Moyses, per quem populus Dei de seruitute Aegyptia liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam creditur Prometheus, quem propterea ferunt de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur; nec tamen ostenditur, qui eius temporibus fuerint sapientes. Frater eius Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur. Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa coeperunt; sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante eadem ciuitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum aliquot mortui caeca et uana consuetudine ac superstitione Graecorum. In quibus Criasi regis coniux Melantomice et Phorbas filius eorum, qui post patrem rex Argiuorum sextus fuit, et septimi regis Triopae filius Iasus et rex nonus Sthenelas siue Stheneleus siue Sthenelus, uarie quippe in diuersis auctoribus inuenitur. His temporibus etiam Mercurius fuisse perbibetur, nepos Atlantis ex Maia filia, quod uulgatiores etiam litterae personant. Multarum autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit; quo merito eum post mortem deum esse uoluerunt siue etiam crediderunt. Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens Argiuorum; quamuis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore, quos falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter historicos graues, qui haec antiqua litteris mandauerunt, ambos homines fuisse, et quod mortalibus ad istam uitam commodius ducendam beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse diuinos. Minerua uero longe his antiquior; nam temporibus Ogygi ad lacum, qui Tritonis dicitur, uirginali apparuisse fertur aetate, unde et Tritonia nuncupata est; multorum sane operum inuentrix et tanto procliuius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. Quod enim de capite Iouis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae rebusque gestis est adplicandum. Quamquam Ogygus ipse quando fuerit, cuius temporibus etiam diluuium magnum factum est, non illud maximum: In quo nulli homines euaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt, quod gentium nec Graeca nec Latina nouit historia, sed tamen maius quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non conuenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cuius mentionem superius feci, et nihil sibi, ex quo perueniat ad res Romanas, proponit antiquius quam Ogygi diluuium, hoc est Ogygi factum temporibus. Nostri autem qui chronica scripserunt, prius Eusebius, post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos iam secundo Argiuorum Phoroneo rege regnante Ogygi diluuium fuisse commemorant. Sed quolibet tempore fuerit, iam tamen Minerua tamquam dea colebatur regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam uel instauratam ferunt uel conditam ciuitatem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
