# De Civitate Dei 19.1.13

Augustine, De Civitate Dei, Book 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/19.1.13

Quapropter etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut Peripatetici, sicut ueteres Academici, quorum sectam Varro defendit, tolerabilius quidem loquuntur, sed eorum quoque mirus est error, quod in his malis, etsi tam grauia sint, ut morte fugienda sint ab ipso sibimet inlata, qui haec patitur, uitam beatam tamen esse contendunt. "Mala sunt, inquit, tormenta atque cruciatus corporis, et tanto sunt peiora, quanto potuerint esse maiora; quibus ut careas, ex hac uita fugiendum est." Qua uita, obsecro? "Hac, inquit, quae tantis adgrauatur malis." Certe ergo beata est in eisdem ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in eis aliquo diuino iudicio tenereris nec permittereris mori nec umquam sine illis esse sinereris? Nempe tunc saltem miseram talem diceres uitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito relinquitur. Quando quidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera iudicatur; non itaque propterea, quoniam breuis est, nulla miseria debet uideri aut, quod est absurdius, quia breuis miseria est, ideo etiam beatitudo appellari. Magna uis est in eis malis, quae cogunt hominem secundum ipsos etiam sapientem sibimet auferre quod homo est; cum dicant, et uerum dicant, hanc esse naturae primam quodam modo et maximam uocem, ut homo concilietur sibi et propterea mortem naturaliter fugiat, ita sibi amicus, ut esse se animal et in hac coniunctione corporis atque animae uiuere uelit uehementer atque appetat. Magna uis est in eis malis, quibus iste naturae uincitur sensus, quo mors omni modo omnibus uiribus conatibusque uitatur, et ita uincitur, ut, quae uitabatur, optetur appetatur et, si non potuerit aliunde contingere, ab homine ipso sibimet inferatur. Magna uis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam; si tamen adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis uincitur, ut hominem, quem sicut uirtus regendum tuendumque suscepit, non modo non possit per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. Debet quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde. Secundum istos autem si eam sibi ipse inferre compellitur, profecto fatendum est eis non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse, quae hoc eum perpetrare compellunt. Vita igitur, quae istorum tam magnorum tamque grauium malorum aut premitur oneribus aut subiacet casibus, nullo modo beata diceretur, si homines, qui hoc dicunt, sicut uicti malis ingrauescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt infelicitati, ita uicti certis rationibus, cum quaerunt beatam uitam, dignarentur cedere ueritati et non sibi putarent in ista mortalitate fine summi boni esse gaudendum, ubi uirtutes ipsae, quibus hic certe nihil melius atque utilius in homine reperitur, quanto maiora sunt adiutoria contra uim periculorum laborum dolorum, tanto fideliora testimonia miseriarum. Si enim uerae uirtutes sunt, quae nisi in eis, quibus uera inest pietas, esse non possunt: non se profitentur hoc posse, ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt (neque enim mendaces sunt uerae uirtutes, ut hoc profiteantur), sed ut uita humana, quae tot et tantis huius saeculi malis esse cogitur misera, spe futuri saeculi sit beata, sicut et salua. Quo modo enim beata est, quae nondum salua est? Vnde et apostolus Paulus non de hominibus inprudentibus inpatientibus, intemperantibus et iniquis, sed de his, qui secundum ueram pietatem uiuerent .et ideo uirtutes, quas haberent, ueras haberent, ait: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Sicut ergo spe salui, ita spe beati facti sumus, et sicut salutem, ita beatitudinem non iam tenemus praesentem, sed expectamus futuram, et hoc per patientiam j quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa ueniamus bona, ubi omnia <erunt>, quibus ineffabiliter delectemur, nihil erit autem, quod iam tolerare debeamus. Talis salus, quae in futuro erit saeculo, ipsa erit etiam finalis beatitudo. Quam beatitudinem isti philosophi, quoniam non uidentes nolunt credere, hic sibi conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore uirtute.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
