Latin
Book 19
Augustine, De Civitate Dei 19.1.24
Not analysed yet
Sed faciamus aliquem, qualem canit poetica et fabulosa narratio, quem fortasse propter ipsam insociabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt. Quamuis ergo huius regnum dirae speluncae fuerit solitudo tamque malitia singularis, ut ex hac ei nomen inuentum sit (Graece namque malus *kako\s dicitur, quod ille uocabatur), nulla coniux ei blandum ferret referretque sermonem, nullis filiis uel adluderet paruulis uel grandiusculis imperaret, nullo amici conloquio frueretur, nec Vulcani patris, quo uel hinc tantum non parum felicior fuit, quia tale monstrum ipse non genuit; nihil cuiquam daret, sed a quo posset quidquid uellet et quando posset quem uellet auferret: tamen in ipsa sua spelunca solitaria, cuius, ut describitur, semper recenti caede tepebat humus, nihil aliud quam pacem uolebat, in qua nemo illi molestus esset, nec eius quietem uis ullius terrorue turbaret. Cum corpore denique suo pacem habere cupiebat, et quantum habebat, tantum bene illi erat. Quando quidem membris obtemperantibus imperabat, et ut suam mortalitatem aduersum se ex indigentia rebellantem ac seditionem famis ad dissociandam atque excludendam de corpore animam concitantem quanta posset festinatione pacaret, rapiebat necabat uorabat et quamuis inmanis ac ferus paci tamen suae uitae ac salutis inmaniter ac ferociter consulebat; ac per hoc si pacem, quam in sua spelunca atque in se ipso habere satis agebat, etiam cum aliis habere uellet, nec malus nec monstrum nec semihomo uocaretur. Aut si eius corporis forma et atrorum ignium uomitus ab eo deterrebat hominum societatem, forte non nocendi cupiditate, sed uiuendi necessitate saeuiebat. Verum iste non fuerit uel, quod magis credendum est, non talis fuerit, qualis poetica uanitate describitur; nisi enim nimis accusaretur Cacus, parum Hercules laudaretur. Talis ergo homo siue semihomo melius, ut dixi, creditur non fuisse, sicut multa figmenta poetarum. Ipsae enim saeuissimae ferae, unde ille partem habuit feritatis (nam et semiferus dictus est), genus proprium quadam pace custodiunt coeundo gignendo pariendo, fetus fouendo atque nutriendo, cum sint pleraeque insociabiles et soliuagae; non scilicet ut oues cerui columbae sturni apes, sed ut leones <lupi> uulpes aquilae noctuae. Quae enim tigris non filiis suis mitis inmurmurat et pacata feritate blanditur? Quis miluus, quantumlibet solitarius rapinis circumuolet, non coniugium copulat, nidum congerit, oua confouet, pullos alit et quasi cum sua matre familias societatem domesticam quanta potest pace conseruat? Quanto magis homo fertur quodam modo naturae suae legibus ad ineundam societatem pacemque cum hominibus, quantum in ipso est, omnibus obtinendam, cum etiam mali pro suorum pace belligerent omnesque, si possint, suos facere uelint, ut uni cuncti et cuncta deseruiant; quo pacto, nisi in eius pacem uel amando uel timendo consentiant? Sic enim superbia peruerse imitatur Deum. Odit namque cum sociis aequalitatem sub illo, sed inponere uult sociis dominationem suam pro illo. Odit ergo iustam pacem Dei et amat iniquam pacem suam. Non amare tamen qualemcumque pacem nullo modo potest. Nullius quippe uitium ita contra naturam est, ut naturae deleat etiam extrema uestigia.