# De Civitate Dei 19.1.25

Augustine, De Civitate Dei, Book 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/19.1.25

Itaque pacem iniquorum in pacis comparatione iustorum ille uidet nec pacem esse dicendam, qui nouit praeponere recta prauis et ordinata peruersis. Quod autem peruersum est, etiam hoc necesse est ut in aliqua et ex aliqua et cum aliqua rerum parte pacatum sit, in quibus est uel ex quibus constat; alioquin nihil esset omnino. Velut si quisquam capite deorsum pendeat, peruersus est utique situs corporis et ordo membrorum, quia id, quod desuper esse natura postulat, subter est, et quod illa subter uult esse, desuper factum est; conturbauit carnis pacem ista peruersitas et ideo molesta est: uerum tamen anima corpori suo pacata est et pro eius salute satagit, et ideo est qui doleat; quae si molestiis eius exclusa discesserit, quamdiu compago membrorum manet, non est sine quadam partium pace quod remanet, et ideo est adhuc qui pendeat. Et quod terrenum corpus in terram nititur et uinculo quo suspensum est renititur, in suae pacis ordinem tendit et locum quo requiescat quodam modo uoce ponderis poscit, iamque exanime ac sine ullo sensu a pace tamen naturali sui ordinis non recedit, uel cum tenet eam, uel cum fertur ad eam. Si enim adhibeantur medicamenta atque curatio, quae formam cadaueris dissolui dilabique non sinat, adhuc pax quaedam partes partibus iungit totamque molem adplicat terreno et conuenienti ac per hoc pacato loco. Si autem nulla adhibeatur cura condendi, sed naturali cursui relinquatur, tamdiu quasi tumultuatur dissidentibus exhalationibus et nostro inconuenientibus sensui (id enim est quod in putore sentitur), donec mundi conueniat elementis et in eorum pacem paulatim particulatimque discedat. Nullo modo tamen inde aliquid legibus summi illius creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo pax uniuersitatis administratur; quia, etsi de cadauere maioris animantis animalia minuta nascantur, eadem lege creatoris quaeque corpuscula in salutis pace suis animulis seruiunt; etsi mortuorum carnes ab aliis animalibus deuorentur, easdem leges per cuncta diffusas ad salutem generis cuiusque mortalium congrua congruis pacificantes, quaqua uersum trahantur et rebus quibuscumque iungantur et in res quaslibet conuertantur et commutentur, inueniunt.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
