# De Civitate Dei 19.1.37-38

Augustine, De Civitate Dei, 19.1.37 to 19.1.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/19.1.37

[XXII] Sed responderi potest: "Quis iste Deus est aut unde dignus probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum praeter ipsum colerent sacrificiis?" Magnae caecitatis est, adhuc quaerere, quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cuius prophetae praedixerunt ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine exortus est, idem ipsi qui remanserunt huius nominis inimici, uelint nolintue, cognoscunt. Ipse est Deus, cuius diuinus Spiritus per eos locutus est, quorum praedicta atque completa per ecclesiam, quam uidemus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Iouem putat, quamuis nesciens quid loquatur; quod tamen ideo commemorandum putaui, quoniam uir tantae scientiae nec nullum istum Deum potuit existimare nec uilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putauit deum. Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamuis Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos putat, deum magnum Porphyrius confitetur. [XXIII] Nam in libris, quos *e)k *logi/wn *filosofi/as appellat, in quibus exequitur atque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium uelut diuina responsa, ut ipsa uerba eius, quem ad modum ex Graeca lingua in Latinam interpretata sunt, ponam: "Interroganti, inquit, quem deum placando reuocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait uersibus Apollo." Deinde uerba uelut Apollinis ista sunt: "Forte magis poteris in aqua inpressis litteris scribere aut adinflans leues pinnas per aera auis uolare, quam pollutae reuoces impiae uxoris sensum. Pergat quo modo uult inanibus fallaciis + perseuerans et lamentari fallaciis mortuum Deum cantans, quem iudicibus recta sentientibus perditum pessima in speciosis ferro uincta mors interfecit." Deinde post hos uersus Apollinis, qui non stante metro Latine interpretati sunt, subiunxit atque ait: "In his quidem inremediabile sententiae eorum manifestauit dicens, quoniam Iudaei suscipiunt Deum magis quam isti." Ecce, ubi decolorans Christum Iudaeos praeposuit Christianis, confitens quod Iudaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit uersus Apollinis, ubi iudicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tamquam illis iuste iudicantibus merito sit ille punitus. Viderint quid de Christo uates mendax Apollinis dixerit atque iste crediderit aut fortasse uatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit. Quam sibi constet uel ipsa oracula inter se faciat conuenire, postea uidebimus; hic tamen Iudaeos, tamquam Dei susceptores, recte dicit iudicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Iudaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit dicens: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Sed ad manifestiora ueniamus et audiamus quam magnum Deum dicat esse Iudaeorum. Item ad ea, quae interrogauit Apollinem, quid melius, uerbum siue ratio an lex: "Respondit, inquit, uersibus haec dicens." Ac deinde subicit Apollinis uersus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: "In Deum uero, inquit, generatorem et in regem ante omnia, quem tremit et caelum et terra atque mare et infernorum abdita et ipsa numina perhorrescunt; quorum lex est Pater, quem ualde sancti honorant Hebraei." Tali oraculo dei sui Apollinis Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit: Sacrificans diis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit et sacrificans diis eradicari non formidauerit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
