# De Civitate Dei 19.1.41

Augustine, De Civitate Dei, Book 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/19.1.41

Sane Christum laudans uel Porphyrius uel Hecate, cum dicat eum ipsum fataliter dedisse Christianis, ut implicarentur errore, causas tamen eiusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex uerbis eius exponam, prius quaero, si fataliter dedit Christus Christianis erroris implicationem, utrum uolens an nolens dederit. Si uolens, quo modo iustus? Si nolens, quo modo beatus? Sed iam causas ipsius audiamus erroris. "Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subiecti. Ab his sapientes Hebraeorum (quorum unus iste etiam Iesus fuit, sicut audisti diuina Apollinis, qua e superius dicta sunt)  ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus uetabant religiosos et ipsis uacare prohibebant; uenerari autem magis caelestes deos, amplius autem uenerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et dii praecipiunt et in superioribus ostendimus, quem ad modum animum aduertere ad Deum monent et illum colere ubique imperant. Verum indocti et impiae naturae, quibus uere fatum non concessit ab diis dona obtinere neque habere Iouis inmortalis notionem, non audientes et deos et diuinos uiros deos quidem omnes recusauerunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed reuereri. Deum autem simulantes colere, ea sola, per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget; sed nobis est bene, cum eum per iustitiam et castitatem aliasque uirtutes adoramus, ipsam uitam precem ad ipsum facientes per imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit; imitatio deificat affectionem ad ipsum operando." Bene quidem praedicauit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit; quibus praeceptis prophetici libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum uita siue imperatur siue laudatur. Sed in Christianis tantum errat aut tantum calumniatur, quantum uolunt daemones, quos opinatur deos; quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis, et adtendere quae legantur dicantur audiantur in ecclesiis, uel Deo uero quid offeratur, et hinc intellegere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit uel inspirauit, nisi diabolicus spiritus, tam uanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos reuereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille, quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam caelestibus sanctis angelis et uirtutibus Dei, quos beatissimos tamquam ciues in hac nostra peregrinatione mortali ueneramur et amamus, sacrificari uetat intonans in lege sua, quam dedit Hebraeo populo suo, et ualde minaciter dicens: Sacrificans diis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos uel minores, ne sacrificetur esse praeceptum (quia et ipsi in scripturis sanctis dicti sunt dii, non Hebraeorum, sed gentium; quod euidenter in psalmo septuaginta interpretes posuerunt, dicentes: Quoniam <omnes> dii gentium daemonia),  ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, caelestibus autem uel omnibus uel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit: Nisi Domino soli, id est nisi Domino tantum; ne forte in eo, quod ait: Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putet; quod non ita esse intellegendum in scripturis Graecis facillime reperitur.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
