Latin
Book 19
Augustine, De Civitate Dei 19.1.42
Not analysed yet
Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, Hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus iam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est: Sacrificans diis eradicabitur nisi Domino tantum. Quid opus est in hac eius lege ei usque prophetis de hac re multa perquirere; immo non perquirere, non enim abstrusa uel rara sunt, sed aperta et crebra colligere et in hac disputatione mea ponere, quibus luce clarius apparet nulli omnino nisi tantum sibi Deum uerum et summum uoluisse sacrificari? Ecce hoc unum breuiter, immo granditer, minaciter, sed ueraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur timeatur impleatur, ne inoboedientes eradicatio consequatur. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur nisi Domino tantum; non quo rei egeat alicuius, sed quia nobis expedit, ut res eius simus. Huic enim canitur in sacris litteris Hebraeorum: Dixi Domino; Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Huius autem praeclarissimum atque optimum sacrificium nos Ipsi sumus, hoc est ciuitas eius, cuius rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputauimus. Cessaturas enim uictimas, quas in umbra futuri offerebant Iudaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut iam fieri cernimus, oblaturas per prophetas Hebraeos oracula increpuere diuina; ex quibus quantum satis uisum est, nonnulla protulimus et huic iam operi adspersimus. Quapropter ubi non est ista iustitia, ut secundum suam gratiam ciuitati oboedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet nisi tantum sibi, et per hoc in omnibus hominibus ad eandem ciuitatem pertinentibus atque oboedientibus Deo animus etiam corpori atque ratio uitiis ordine legitimo fideliter imperet; ut, quem ad modum iustus unus, ita coetus populusque iustorum uiuat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semet ipsum, ubi ergo non est ista iustitia, profecto non est coetus hominum iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Quod si non est, utique populus non est, si uera est haec populi definitio. Ergo nec res publica est, quia res populi non est, ubi ipse populus non est.